Rorate caeli desuper

Rorate caeli desuper

Print Friendly, PDF & Email

Tradycyjny śpiew rozpoczynający mszę roratnią.

chorał gregoriański

Refren: Rorate caeli desuper et nubes pluant iustum.

  1. Ne irascaris, Domine, * ne ultra memineris iniquitatis, * ecce civitas Sancti facta est deserta, * Sion deserta facta est, * Ierusalem desolata est, * domus sanctificationis tuae et gloriae tuae, * ubi laudaverunt te patres nostri. * Rorate caeli…
  2. Peccavimus, et facti sumus tamquam immundus nos * et cecidimus * quasi folium universi, * et iniquitates nostrae quasi ventus abstulerunt nos * abscondisti faciem tuam a nobis, * et allisisti nos in manu iniquitatis nostrae. * Rorate caeli…
  3. Vide Domine afflictionem populi tui * et mitte quem missurus es, * emitte Agnum dominatorem terrae * de Petra deserti ad montem filiae Sion, * ut auferat ipse iugum captivitatis nostrae. * Rorate caeli…
  4. Consolamini, consolamini, popule meus: * cito veniet salus tua, * quare maerore consumeris, * quia innovavit te dolor? * Salvabo te, noli timere, * ego enim sum Dominus Deus tuus, * Sanctus Israel, Redemptor tuus. * Rorate caeli…

Dodaj komentarz

Twój adres e-mail nie zostanie opublikowany.